Illae timore posito certatim adnatantLignumque supera turba petulans insilit.Quod cum inquinassent omni contumelia,Alium rogantes regem misere ad Iovem,Inutilis quoniam esset qui fuerat datus.Tum misit illis hydrum, qui dente asperoCorripere coepit singulas. Frustra necemFugitant inertes, vocem praecludit metus.Furtim igitur dant Mercurio mandata ad Iovem,Afflictis ut succurrat. Tunc contra deus:Quia noluistis vestrum ferre inquit bonum,Malum perferte. — Vos quoque, o cives, ait,Hoc sustinete, maius ne veniat malum.Ne gloriari libeat alienis bonisSuoque potius habitu vitam degere,Aesopus nobis hoc exemplum prodidit.Tumens inani graculus superbia,Pennas pavoni quae deciderant sustulitSeque exornavit. Deinde contemnens suosSe inmiscuit pavonum formoso gregi.Illi inpudenti pennas eripiunt aviFugantque rostris. Male mulcatus graculusRedire maerens coepit ad proprium genus;A quo repulsus tristem sustinuit notam.Tum quidam ex illis, quos prius despexerat:Contentus nostris si fuisses sedibusEt quod natura dederat voluisses pati,Nec illam expertus esses contumeliamNec hanc repulsam tua sentiret calamitas.Amittit merito proprium qui alienum adpetit.Canis per flumen carnem cum ferret natans,Lympharum in speculo vidit simulacrum suum,Aliamque praedam ab altero ferri putansEripere voluit; verum decepta aviditasEt quem tenebat ore dimisit cibum,Nec quem petebat potuit adeo adtingere.Numquam est fidelis cum potente societas:Testatur haec fabella propositum meum.Vacca et capella et patiens ovis iniuriaeSocii fuere cum leone in saltibus.