At ille lentus: Quaeso, num binas mihiClitellas impositurum victorem putas?Senex negavit. Ergo quid refert meaCui serviam clitellas cum portem meas?Fraudator homines cum advocat sponsum improbos,Non rem expedire, sed mala videre expetit.Ovem rogabat cervus modium triticiLupo sponsore. At illa praemetuens dolum:Rapere atque abire semper assuevit lupus,Tu de conspectu fugere veloci impetu;Ubi vos requiram cum dies advenerit?Solent mendaces luere poenas malefici.Calumniator ab ove cum peteret canis,Quem commendasse panem se contenderet,Lupus citatus testis non unum modoDeberi dixit, verum affirmavit decem.Ovis damnata falso testimonioQuod non debebat solvit. Post paucos diesBidens iacentem in fovea conspexit lupum:Haec inquit merces fraudis a superis datur.Nemo libenter recolit qui laesit locum.Instante partu mulier actis mensibusHumi iacebat flebilis gemitus ciens.Vir est hortatus, corpus lecto reciperet,Onus naturae melius quo deponeret.Minime, inquit, illo posse confido locoMalum finiri, quo conceptum est initio.Habent insidias hominis blanditiae mali:Quas ut vitemus versus subiecti monent.Canis parturiens cum rogasset alteram,Ut fetum in eius tugurio deponeret,Facile impetravit: dein reposcenti locumPreces admovit, tempus exorans breve,Dum firmiores posset catulos ducere.Hoc quoque consumpto flagitari validiusCubile coepit. Si mihi et turbae meaePar inquit esse potueris, cedam loco.Stultum consilium non modo effectu caret,Sed ad perniciem quoque mortalis devocat.Corium depressum in fluvio viderunt canes.