Utilia mihi quam fuerint quae despexeram,Et quae laudaram quantum luctus habuerint.Qui se laudari gaudet verbis subdolis,Fere dat poenas turpi paenitentia.Cum de fenestra corvus raptum caseumComesse vellet, celsa residens arbore,Vulpes hunc vidit, deinde sic coepit loqui:O qui tuarum, corve, pennarum est nitor!Quantum decoris corpore et vultu geris!Si vocem haberes, nulla prior ales foret.At ille stultus, dum vult vocem ostendere,Emisit ore caseum, quem celeriterDolosa vulpes avidis rapuit dentibus.Tunc demum ingemuit corvi deceptus stupor.Hac re probatur quantum ingenium valet;Virtute semper praevalet sapientia.Malus cum sutor inopia deperditusMedicinam ignoto facere coepisset locoEt venditaret falso antidotum nomine,Verbosis acquisivit sibi famam strophis.Hic cum iaceret morbo confectus graviRex urbis, eius experiendi gratiaScyphum poposcit: fusa dein simulans aquaMiscere illius antidoto se toxicum,Ebibere iussit ipsum posito praemio.Timore mortis ille tum confessus estNon artis ulla medicum se prudentia,Verum stupore vulgi factum nobilem.Rex advocata contione haec addidit:Quantae putatis esse vos dementiae,Qui capita vestra non dubitatis credere,Cui calceandos nemo commisit pedes?Hoc pertinere vere ad illos dixerim,Quorum stultitia quaestus impudentiae est.In principatu commutando saepiusNil praeter domini mores mutant pauperes.Id esse verum parva haec fabella indicat.Asellum in prato timidus pascebat senex.Is hostium clamore subito territusSuadebat asino fugere, ne possent capi.