haec cinere ulterior metuas? at tu, meus heresquisquis eris, paulum a turba seductior audi.O bone, num ignoras? missa est a Caesare laurusinsignem ob cladem Germanae pubis, et arisfrigidus excutitur cinis ac iam postibus arma,iam chlamydas regum, iam lutea gausapa captisessedaque ingentesque locat Caesonia Rhenos.dis igitur genioque ducis centum paria ob resegregie gestas induco. quis vetat? aude.vae, nisi conives! oleum artocreasque popellolargior, an prohibes? dic clare non adeo, inquis,exossatus ager iuxta est. age, si mihi nullaiam reliqua ex amitis, patruelis nulla, proneptisnulla manet patrui, sterilis matertera vixit,deque avia nihilum superest, accedo Bovillasclivumque ad Virbi, praesto est mihi Manius heres,progenies terrae? quaere ex me quis mihi quartussit pater: haut prompte, dicam tamen; adde etiam unum,unum etiam: terrae est iam filius, et mihi rituManius hic generis prope maior avunculus exit.qui prior es, cur me in decursu lampada poscis?sum tibi Mercurius, venio deus huc ego ut illepingitur. an renuis? vis tu gaudere relictis?dest aliquid summae. minui mihi, sed tibi totum estquidquid id est. ubi sit, fuge quaerere, quod mihi quondamlegarat Tadius, neu dicta repone paterna,faenoris accedat merces, hinc exime sumptus.quid reliqum est? reliqum? nunc nunc inpensius ungue,ungue, puer, caules! mihi festa luce coquatururtica et fissa fumosum sinciput aure,ut tuus iste nepos olim satur anseris extis,cum morosa vago singultiet inguine vena,patriciae inmeiat vulvae? mihi trama figuraesit reliqua, ast illi tremat omento popa venter?Vende animam lucro, mercare atque excute sollersomne latus mundi, ne sit praestantior alterCappadocas rigida pinguis plausisse catasta,rem duplica. feci; iam triplex, iam mihi quarto,iam decies redit in rugam. depunge ubi sistam:inventus, Chrysippe, tui finitor acervi.