tecum etenim longos memini consumere soleset tecum primas epulis decerpere noctes,unum opus, et requiem pariter disponimus ambo,atque verecunda laxamus seria mensa,non equidem hoc dubites, amborum foedere certoconsentire dies et ab uno sidere duci.nostra vel aequali suspendit tempora LibraParca tenax veri, seu nata fidelibus horadividit in Geminos concordia fata duorum,Saturnumque gravem nostro Iove frangimus una,nescio quod certe est quod me tibi temperat astrum.Mille hominum species et rerum discolor usus;velle suum cuique est, nec voto vivitur uno.mercibus hic Italis mutat sub sole recentirugosum piper et pallentis grana cumini,hic satur inriguo mavult turgescere somno,hic campo indulget, hunc alea decoquit, illein venerem putris; set cum lapidosa cheragrafecerit articulos veteris ramalia fagi,tunc crassos transisse dies lucemque palustremet sibi iam seri vitam ingemuere relictam.At te nocturnis iuvat inpallescere chartis;cultor enim iuvenum purgatas inseris auresfruge Cleanthea. petite hinc puerique senesquefinem animo certum miserisque viatica canis.cras hoc fiet. idem cras fiet. quid? quasi magnumfinem animo certum miserisque viatica canis.nempe diem donas? sed cum lux altera venit,iam cras hesternum consumpsimus; ecce aliud crasegerit bos annos et semper paulum erit ultra,nam quamvis prope te, quamvis temone sub unovertentem sese frustra sectabere canthum,cum rota posterior curras et in axe secundo.Libertate opus est. non hac, ut quisque VelinaPublius emeruit, scabiosum tesserula farpossidet, heu steriles veri, quibus una Quiritemvertigo facit, hic Dama est non tresis agaso,vappa lippus et in tenui farragine mendax;verterit hunc dominus, momento turbinis exitMarcus Dama: papae, Marco spondente recusascredere tu nummos? Marco sub iudice palles?