Dave, cito, hoc credas iubeo, finire dolorespraeteritos meditor: crudum Chaerestratus unguemadrodens ait haec. an siccis dedecus obstemcognatis? an rem patriam rumore sinistrolimen ad obscaenum frangam, dum Chrysidis udasebrius ante fores extincta cum face canto?euge puer, sapias, dis depellentibus agnampercute. sed censen, plorabit, Dave, relicta?nugaris; solea, puer, obiurgabere rubra,ne trepidare velis atque artos rodere casses!nunc ferus et violens; at si vocet, haut mora, dicasquidnam igitur faciam? nec nunc, cum arcessat et ultrosupplicet, accedam? si totus et integer illincexieras, nec nunc. hic hic quod quaerimus, hic est,non in festuca, lictor quam iactat ineptus.Ius habet ille sui, palpo quem ducit hiantemcretata ambitio? vigila et cicer ingere largerixanti populo, nostra ut Floralia possintaprici meminisse senes! quid pulchrius? at cumHerodis venere dies unctaque fenestradispositae pinguem nebulam vomuere lucernaeportantes violas rubrumque amplexa catinumcauda natat thynni, tumet alba fidelia vino,labra moves tacitus recutitaque sabbata palles.tum nigri lemures ovoque pericula rupto,tum grandes galli et cum sistro lusca sacerdosincussere deos inflantis corpora, si nonpraedictum ter mane caput gustaveris alii.Dixeris haec inter varicosos centuriones,continuo crassum ridet Pulfenius ingenset centum Graecos curto centusse licetur.