Rem populi tractas? barbatum haec credemagistrum dicere, sorbitio tollit quem dira cicutae.quo fretus? dic hoc, magni pupille Pericli,scilicet ingenium et rerum prudentia veloxante pilos venit, dicenda tacendave calles.ergo ubi commota fervet plebecula bile,fert animus calidae fecisse silentia turbaemaiestate manus, quid deinde loquere? Quirites,hoc puta non iustum est; illud male,rectius illud.scis etenim iustum gemina suspendere lanceancipitis librae, rectum discernis ubi intercurva subit vel cum fallit pede regula varo,et potis es nigrum vitio praefigere theta.quin tu igitur, summa nequiquam pelle decorus,ante diem blando caudam iactare popellodesinis, Anticyras melior sorbere meracas?Quae tibi summa boni est? uncta vixisse patellasemper et adsiduo curata cuticula sole?expecta, haut aliud respondeat haec anus. i nunc,Dinomaches ego sum, suffla, sum candidus. esto,dum ne deterius sapiat pannucia Baucis,cum bene discincto cantavcrit ocima vernae.Vt nemo in sese temptat descendere, nemo,sed praecedenti spectatur mantica tergo!quaesieris nostin Vettidi praedia? cuius?dives arat Curibus quantum non miluus errat.hunc ais, hunc dis iratis genioque sinistro,qui, quandoque iugum perfusa ad compita figit,seriolae veterem metuens deradere limum,ingemit hoc bene sit tunicatum cum sale mordenscaepe, et farrata pueris plaudentibus ollapannosam faecem morientis sorbet aceti?at si unctus cesses et figas in cute solem,est prope te ignotus, cubito qui tangat et acredespuat: hi mores! penemque arcanaque lumbiruncantem populo marcentis pandere vulvas!tunc cum maxillis balanatum gausape pectas,inguinibus quare detonsus gurgulio extat?quinque palaestritae licet haec plantaria vellantelixasque nates labefactent forcipe adunca,