murmura cum secum et rabiosa silentia roduntatque exporrecto trutinantur verba labello,aegroti veteris meditantes somnia, gignide nihilo nihilum, in nihilum nil posse reverti,hoc est quod palles? cur quis non prandeat hoc est?his populus ridet, multumque torosa iuventusingeminat tremulos naso crispante cachinnos.Inspice, nescio quid trepidat mihi pectus et aegrisfaucibus exsuperat gravis halitus, inspice sodesqui dicit medico, iussus requiescere, postquamtertia conpositas vidit nox currere venas,de maiore domo modice sitiente lagoenalenia loturo sibi Surrentina rogavit.heus bone, tu palles. nihil est. videas tamen istuc,quidquid id est: surgit tacite tibi lutea pellis.at tu deterius palles. ne sis mihi tutor.iam pridem hunc sepeli: tu restas. perge, tacebo.turgidus hic epulis atque albo ventre lavatur,gutture sulpureas lente exhalante mefites.sed tremor inter vina subit calidumque trientemexcutit e manibus, dentes crepuere refecti,uncta cadunt laxis tunc pulmentaria labris.hinc tuba, candelae, tandemque beatulus altoconpositus lecto crassisque lutatus amomisin portam rigidas calces extendit, at illumhesterni capite induto subiere Quirites.Tange, miser, venas et pone in pectore dextram,nil calet hic. summosque pedes attinge manusque:non frigent. visa est si forte pecunia sivecandida vicini subrisit molle puella,cor tibi rite salit? positum est algente catinodurum olus et populi cribro decussa farina:temptemus fauces; tenero latet ulcus in oreputre, quod haut deceat plebeia radere beta.alges, cum excussit membris timor albus aristas;nunc face supposita fervescit sanguis et irascintillant oculi, dicisque facisque quod ipsenon sani esse hominis non sanus iuret Orestes.