purpureas subter cervices terruit, imusimus praecipites quam si sibi dicat et intuspalleat infelix quod proxima nesciat uxor?Saepe oculos, memini, tangebam parvus olivo,grandia si nollem morituri verba Catonisdicere non sano multum laudanda magistro,quae pater adductis sudans audiret amicis,iure etenim id summum, quid dexter senio ferretscire erat in voto, damnosa canicula quantumraderet, angustae collo non fallier orcae,neu quis callidior buxum torquere flagello.Haut tibi inexpertum curvos deprendere, mores,quaeque docet sapiens bracatis inlita Medisporticus, insomnis quibus et detonsa iuventusinvigilat siliquis et grandi pasta polenta;et tibi, quae Samios diduxit littera ramos,surgentem dextro monstravit limite callem;stertis adhuc? laxumque caput conpage solutaoscitat hesternum dissutis undique malis?est aliquid quo tendis, et in quod derigis arcum?an passim sequeris corvos testaque lutoque,securus quo pes ferat, atque ex tempore vivis?Elleborum frustra, cum iam cutis aegra tumebit,poscentis videas: venienti occurrite morbo,et quid opus Cratero magnos promittere montis?discite et, o miseri, causas cognoscite rerum:quid sumus et quidnam victuri gignimur, ordoquis datus aut metae qua mollis flexus et unde,quis modus argento, quid fas optare, quid asperutile nummus habet, patriae carisque propinquisquantum elargiri deceat, quem te deus esseiussit et humana qua parte Iocatus es in re;disce, nec invideas quod multa fidelia putetin locuplete penu defensis pinguibus Vmbris,et piper et pernae, Marsi monumenta cluentis,maenaque quod prima nondum defecerit orca.Hic aliquis de gente hircosa centurionumdicat: quod sapio, satis est mihi. non ego curoesse quod Arcesilas aerumnosique Solonesobstipo capite et figentes lumine terram,