hunc, Macrine, diem numera meliore lapillo,qui tibi labentis apponit candidus annos,funde merum Genio, non tu prece poscis emaciquae nisi seductis nequeas committere divis.at bona pars procerum tacita libabit acerra;haut cuivis promptum est murmurque humilesque susurrostollere de templis et aperto vivere voto.mens bona, fama, fides haec clare et ut audiat hospes;illa sibi introrsum et sub lingua murmurat: o siebulliat patruus, praeclarum funus! et o sisub rastro crepet argenti mihi seria dextroHercule! pupillumve utinam, quem proximus heresinpello, expungam! namque est scabiosus et acribile tumet. Nerio iam tertia conditur uxor!haec sancte ut poscas, Tiberino in gurgite mergismane caput bis terque et noctem flumine purgas?Heus age, responde (minimum est quod scire laboro):de Iove quid sentis? estne ut praeponere cureshunc—cuinam? cuinam? vis Staio? an scilicet haeres?quis potior iudex puerisve quis aptior orbis?hoc igitur, quo tu Iovis aurem impellere temptas,dic agedum Staio: pro Iuppiter! o bone, clamet,Iuppiter! at sese non clamet Iuppiter ipse?ignovisse putas, quia, cum tonat, ocius ilexsulpure discutitur sacro quam tuque domusque?an quia non fibris ovium Ergennaque iubentetriste iaces lucis evitandumque bidental,idcirco stolidam praebet tibi vellere barbamIuppiter? aut quidnam est qua tu mercede deorumemeris auriculas? pulmone et lactibus unctis?Ecce avia aut metuens divum matertera cunisexemit puerum, frontemque atque uda labellainfami digito et lustralibus ante salivisexpiat, urentis oculos inhibere petita;tunc manibus quatit et spem macram supplice votonunc Licini in campos, nunc Crassi mittit in aedis:hunc optent generum rex et regina; puellaehunc rapiant; quidquid calcaverit hic, rosa fiat.ast ego nutrici non mando vota; negato,Iuppiter, haec illi, quamvis te albata rogarit!