naribus indulges, an erit qui velle recusetos populi meruisse et cedro digna locutuslinquere nec scombros metuentia carmina nec tus?Quisquis es, o modo quem ex adverso dicere feci,non ego cum scribo, si forte quid aptius exit,quando haec rara avis est, si quid tamen aptius exit,laudari metuam; neque enim mihi cornea fibra est.sed recti finemque extremumque esse recusoeuge tuum et belle. nam belle hoc excute totum:quid non intus habet? non hic est Ilias Attiebria veratro? non siqua elegidia crudidictarunt proceres? non quidquid denique lectisscribitur in citreis? calidum scis ponere sumen,scis comitem horridulum trita donare lacerna,et verum inquis amo, verum mihi dicite de me.qui pote? vis dicam? nugaris, cum tibi, calve,pinguis aqualiculus propenso sesquipede extet.o Iane, a tergo quem nulla ciconia pinsit,nec manus auriculas imitari mobilis albas,nec linguae quantum sitiat canis Apula tantum!vos, o patricius sanguis, quos vivere fas estoccipiti caeco, posticae occurrite sannae.quis populi sermo est? quis enim, nisi carmina mollinunc demum numero fluere, ut per leve severoseffundat iunctura ungues? scit tendere versumnon secus ac si oculo rubricam derigat uno.sive opus in mores, in luxum, in prandia regumdicere, res grandes nostro dat Musa poetae.ecce modo heroas sensus adferre videmusnugari solitos graece, nec ponere lucumartifices nec rus saturum laudare, ubi corbeset focus et porci et fumosa Palilia faeno,unde Remus sulcoque terens dentalia, Quinti.cum trepida ante boves dictatorem induit uxoret tua aratra domum lictor tulit: euge poeta!est nunc Brisaei quem venosus liber Acci,sunt quos Pacuviusque et verrucosa moreturAntiopa, aerumnis cor luctificabile fulta.hos pueris monitus patres infundere lipposcum videas, quaerisne unde haec sartago loquendi