O curas hominum, o quantum est in rebus inane!quis leget haec? min tu istud ais? nemo hercule. nemo?vel duo vel nemo. turpe et miserabile! quare?ne mihi Polydamas et Troiades Labeonempraetulerint? nugae. non, si quid turbida Romaelevet, accedas examenque improbum in illacastiges trutina, nec te quaesiveris extra,nam Romae quis non—ali, si fas dicere—sed fastunc cum ad canitiem et nostrum istud vivere tristeaspexi ac nucibus facimus quaecumque relictis,cum sapimus patruos; tunc tunc ignoscite; (nolo:quid faciam? sed sum petulanti splene) cachinno.Scribimus inclusi, numeros ille, hic pede liber,grande aliquid, quod pulmo animae praelargus anhelet.scilicet haec populo pexusque togaque recentiet natalicia tandem cum sardonyche albussede leges celsa, liquido cum plasmate gutturmobile conlueris, patranti fractus ocello.tunc neque more probo videas nec voce serenaingentis trepidare Titos, cum carmina lumbumintrant et tremulo scalpuntur ubi intima versu,tun, vetule, auriculis alienis colligis escas,auriculis, quibus et dicas cute perditus ohe?quo didicisse, nisi hoc fermentum et quae semel intusinnata est rupto iecore exierit caprificus?en pallor seniumque! o mores, usque adeonescire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter?at pulchrum est digito monstrari et dicier hic est;ten cirratorum centum dictata fuissepro nihilo pendes? ecce inter pocula quaeruntRomulidae saturi, quid dia poemata narrent;hic aliquis, cui circum umeros hyacinthina laena est,rancidulum quiddam balba de nare locutusPhyllidas, Hypsipylas, vatum et plorabile siquid,eliquat ac tenero subplantat verba palato.adsensere viri: nunc non cinis ille poetaefelix? non levior cippus nunc inprimit ossa?laudant convivae: nunc non e manibus illis,nunc non e tumulo fortunataque favillanascentur violae? rides, ait, et nimis uncis