digestum partes scimus habere suas:sic adfectantes caelestia regna Gigantesad Styga nimbifero vindicis igne datos .sic victor laudem superatis Liber ab Indis,Alcides capta traxit ab Oechalia.et modo, Caesar, avum, quem virtus addidit astris,sacrarunt aliqua carmina parte tuum.siquid adhuc igitur vivi, Germanice, nostrorestat in ingenio, serviet omne tibi.non potes officium vatis contemnere vates:iudicio pretium res habet ista tuo.quod nisi te nomen tantum ad maiora vocasset,gloria Pieridum summa futurus eras.sed dare materiam nobis quam carmina maius:nec tamen ex toto deserere illa potes.numeris modo bella geris, numeris modo verba coerces,quodque aliis opus est, hoc tibi lusus erit.utque nec ad citharam nec ad arcum segnis Apollo est.sed venit ad sacras nervus uterque manus,sic tibi nec docti desunt nec principis artes,mixta sed est animo cum Iove Musa tuo.quae quoniam nec nos unda summovit ab illa,ungula Gorgonei quam cava fecit equi,prosit opemque ferat communia sacra tueri,atque isdem studiis inposuisse manum:litora pellitis nimium subiecta Corallisut tandem saevos effugiamque Getas:clausaque si misero patria est, ut ponar in ullo,qui minus Ausonia distet ab urbe, loco,unde tuas possim laudes celebrare recentesmagnaque quam minima facta referre mora.tangat ut hoc votum caelestia, care Suilli,numina, pro socero paene precare tuo.Unde licet, non unde iuvat, Graecine, salutemmittit ab Euxinis hanc tibi Naso vadis,missaque di faciant Auroram occurrat ad illam,bis senos fasces quae tibi prima dabit:ut, quoniam sine me tanges Capitolia consulet fiam turbae pars ego nulla tuae,in domini subeat partes et praestet amici