usque per innumeros inveniemur avos:sive velis qui sint mores inquirere nostri,errorem misero detrahe, labe carent.tu modo si quid agi sperabis posse precando,quos colis, exora supplice voce deos.di tibi sunt Caesar iuvenis, tua numina placa,hac certe nulla est notior ara tibi.non sinit illa sui vanas antistitis umquamesse preces: nostris hinc pete rebus opem.quamlibet exigua si nos ea iuverit aura,obruta de mediis cumba resurget aquis.tunc ego tura feram rapidis sollemnia flammis,et valeant quantum numina testis ero.nec tibi de Pario statuam, Germanice, templummarmore: carpsit opes illa ruina meas.templa domus facient vobis urbesque beatae;Naso suis opibus, carmine gratus erit.parva quidem fateor pro magnis munera reddi,cum pro concessa verba salute damus,sed qui, quam potuit, dat maxima, gratus abunde est,et finem pietas contigit illa suum.nec quae de parva pauper dis libat acerratura minus grandi quam data lance valent,agnaque tam lactens quam gramine pasta Faliscovictima Tarpeios inficit icta focos,nec tamen officio vatum per carmina factoprincipibus res est aptior ulla viris.carmina vestrarum peragunt praeconia laudum,neve sit actorum fama caduca cavent.carmine fit vivax virtus, expersque sepulchrinotitiam serae posteritatis habet.tabida consumit ferrum lapidemque vetustas,nullaque res maius tempore robur habet.scripta ferunt annos, scriptis Agamemnona nosti,et quisquis contra vel simul arma tulit,quis Thebas septemque duces sine carmine nosset,et quicquid post haec, quidquid et ante fuit .di quoque carminibus, si fas est dicere, fiunt,tantaque maiestas ore canentis eget.sic Chaos ex illa naturae mole prioris