fortia ne possint facta latere caves,ingentique .gradu contra ferrumque locumquesaxaque brumali grandine plura subis.nec te missa super iaculorum turba moratur,nec quae vipereo tela cruore madent.spicula cum pictis haerent in casside pinnis,parsque fere scuti vulnere nulla vacat,nec corpus cunctos feliciter effugit ictus:sed minor est acri laudis amore dolor.talis apud Troiam Danais pro navibus Aiaxdicitur Hectoreas sustinuisse faces,ut propius ventum est admotaque dextera dextrae,resque fero potuit comminus ense geri,dicere difficile est quid Mars tuus egerit illic,quotque neci dederis quosque quibusque modis.ense tuo factos calcabas victor acervos,inpositoque Getes sub pede multus erat.pugnat ad exemplum primi minor ordine pili,multaque fert miles vulnera, multa facit,sed tantum virtus alios tua praeterit omnes,ante citos quantum Pegasus ibit equos,vincitur Aegisos, testataque tempus in omnesunt tua, Vestalis, carmine facta meo.Littera sera quidem, studiis exculte Suilii,huc tua pervenit, sed mihi grata tamen,qua, pia si possit superos lenire rogandogratia, laturum te mihi dicis opem.ut iam nil praestes, animi sum factus amicidebitor, et meritum velle iuvare voco.impetus iste tuus longum modo duret in aevum,neve malis pietas sit tua lassa meis.ius aliquod faciunt adfinia vincula nobis,quae semper maneant inlabefacta precor.nam tibi quae coniunx, eadem mihi filia paene est,et quae te generum, me vocat illa virum,ei mihi, si lectis vultum tu versibus istisducis et adfinem te pudet esse meum!at nihil hic dignum poteris reperire pudorepraeter fortunam, quae mihi caeca fuit.seu genus excutias, equites ab origine prima