notitiam pars est infitiata mei.inmemor illorum, vestri non inmemor umquam,qui mala solliciti nostra levatis, ero.et prius hic nimium nobis conterminus Histerin caput Euxino de mare vertet iter,utque Thyesteae redeant si tempora mensae,Solis ad Eoas currus agetur aquas,quam quisquam vestrum, qui me doluistis ademptum,arguat ingratum non meminisse sui.Missus es Euxinas quoniam, Vestalis, ad undas,ut positis reddas iura sub axe locis,aspicis en praesens, quali iaceamus in arvo,nec me testis eris falsa solere queri.accedet voci per te non irrita nostrae,Alpinis iuvenis regibus orte, fides,ipse vides certe glacie concrescere Pontum,ipse vides rigido stantia vina gelu;ipse vides, onerata ferox ut ducat Iazyxper medias Histri plaustra bubulcus aquas,aspicis et mitti sub adunco toxica ferro,et telum causas mortis habere duas.atque utinam pars haec tantum spectata fuisset,non etiam proprio cognita Marte tibi!tenditur ad primum per densa pericula pilum,contigit ex merito qui tibi nuper honor,sit licet hic titulus plenus tibi fructibus, ingensipsa tamen virtus ordine maior erit.non negat hoc Hister, cuius tua dextera quondampuniceam Getico sanguine fecit aquam.non negat Aegisos, quae te subeunte receptasensit in ingenio nil opis esse loci.nam, dubium positu melius defensa manune,urbs erat in summo nubibus aequa iugo.Sithonio regi ferus interceperat illamhostis et ereptas victor habebat opes,donec fluminea devecta Vitellius undaintulit exposito milite signa Getis,at tibi, progenies alti fortissima Donni,venit in adversos impetus ire viros.nec mora, conspicuus longe fulgentibus armis,