Nasonem nolles in quibus esse locis,sed tu quod nolles, voluit miserabile fatum, ei mihi!plus illud quam tua vota valet.in Scythia nobis quinquennis Olympias acta est:iam tempus lustri transit in alterius.perstat enim fortuna tenax, votisque malignumopponit nostris insidiosa pedem.certus eras pro me. Fabiae laus. Maxime, gentis,numen ad Augustum supplice voce loqui.occidis ante preces, causamque ego, .Maxime, mortis(nec fuero tanti) me reor esse tuae.iam timeo nostram cuiquam mandare salutem:ipsum morte tua concidit auxilium.coeperat Augustus deceptae ignoscere culpae .spem nostram terras deseruitque simul,quale tamen potui, de caelite, Brute, recentivestra procul positus carmen in ora dedi.quae prosit pietas utinam mihi, sitque malorumiam modus et sacrae mitior ira domus,te quoque idem liquido possum iurare precari,o mihi non dubia cognite Brute nota.nam cum praestiteris verum mihi semper amorem,hic tamen adverso tempore crevit amor.quique tuas pariter lacrimas nostrasque videret,passuros poenam crederet esse duos.lenem te miseris genuit natura, nec ullimitius ingenium, quam tibi, Brute, dedit:ut qui quid valeas ignoret Marte forensi,posse tuo peragi vix putet ore reos.scilicet eiusdem est, quamvis pugnare videntur,supplicibus facilem, sontibus esse trucem,cum tibi suscepta est legis vindicta severae,verba velut tinctu singula virus habent.hostibus eveniat quam sis violentus in armissentire et linguae tela subire tuae.quae tibi tam tenui cura limantur, ut omnesistius ingenium corporis esse negent,at si quem laedi Fortuna cernis iniqua,mollior est animo femina nulla tuo.hoc ego praecipue sensi, cum magna meorum