omnia sunt hominum tenui pendentia filo,et subito casu quae valuere, ruunt,divitis audita est cui non opulentia Croesi?nempe tamen vitam captus ab hoste tulit,ille Syracosia modo formidatus in urbevix humili duram reppulit arte famem,quid fuerat Magno maius? tamen ille rogavitsummissa fugiens voce clientis opem.cuique viro totus terrarum paruit orbis,ille Iugurthino clarus Cimbroque triumpho,quo victrix totiens consule Roma fuit,in caeno Marius iacuit cannaque palustri,pertulit et tanto multa pudenda viro.ludit in humanis divina potentia rebus,et certam praesens vix habet hora fidem.litus ad Euxinum si quis mihi diceret ‘ibis,et metues, arcu ne feriare Getae,’i, bibe dixissem ‘purgantes pectora sucos,quidquid et in tota nascitur Anticyra.’sum tamen haec passus: nec, si mortalia possem,et summi poteram tela cavere dei.tu quoque fac timeas, et quae tibi laeta videnturdum loqueris, fieri tristia posse puta.Nulla dies adeo est australibus umida nimbis,non intermissis ut fluat imber aquis,nec sterilis locus ullus ita est, ut non sit in illomixta fere duris utilis herba rubis.nil adeo fortuna gravis miserabile fecit,ut minuant nulla gaudia parte malum.ecce domo patriaque carens oculisque meorum,naufragus in Getici litoris actus aquas,qua tamen inveni vultum diffundere causapossim, fortunae nec meminisse meae.nam mihi, cum fulva solus spatiarer harena,visa est a tergo pinna dedisse sonum.respicio, nec erat corpus, quod cernere possem,verba tamen sunt haec aure recepta mea:‘en ego laetarum venio tibi nuntia rerumFama, per inmensas aere lapsa vias.consule Pompeio, quo non tibi carior alter,