quid, nisi Pierides, solacia frigida, restant,non bene de nobis quae meruere deae?at tu, cui bibitur felicius Aonius fons,utiliter studium quod tibi cedit ama,sacraque Musarum merito cole, quodque legamus,huc aliquod curae mitte recentis opus.Conquerar, an taceam? ponam sine nomine crimen,an notum qui sis omnibus esse velim?nomine non utar, ne commendere querella,quaeraturque tibi carmine fama meo.dum mea puppis erat valida fundata carina,qui mecum velles currere, primus eras.nunc, quia contraxit vultum Fortuna, recedis,auxilio postquam scis opus esse tuo.dissimulas etiam, nec me vis nosse videri,quisque sit, audito nomine, Naso, rogas,ille ego sum, quamquam non vis audire, vetustapaene puer puero iunctus amicitia:ille ego, qui primus tua seria nosse solebamet tibi iucundis primus adesse iocis:ille ego convictor densoque domesticus usu,ille ego iudiciis unica Musa tuis.ille ego sum, qui nunc an vivam, perfide, nescis,cura tibi de quo quaerere nulla fuit.sive fui numquam carus, simulasse fateris:seu non fingebas, inveniere levis.aut age, dic aliquam, quae te mutaverit, iram:nam nisi iusta tua est, iusta querella mea est.quod te nunc crimen similem vetat esse priori?an crimen, coepi quod miser esse, vocas?si mihi rebus opem nullam factisque ferebas,venisset verbis charta notata tribus.vix equidem credo, sed et insultare iacentite mihi nec verbis parcere fama refert.quid facis, a! demens? cur, si Fortuna recedat,naufragio lacrimas eripis ipse tuo?haec dea non stabili, quam sit levis, orbe fatetur,quae summum dubio sub pede semper habet,quolibet est folio, quavis incertior aura:par illi levitas, improbe, sola tua est.