Maxime, nobilitas ingeminata dedit)dicere si fas est, claro mea nomine Musaatque inter tantos quae legeretur erat.ergo summotum patria proscindere, Livor,desine, neu cineres sparge, cruente, meos.omnia perdidimus: tantummodo vita relicta est,praebeat ut sensum materiamque mali.quid iuvat extinctos ferrum demittere in artus?non habet in nobis iam nova plaga locum.