et quod pulsetur murus ab hoste queror,in loca, non homines, verissima crimina dixi.culpatis vestrum vos quoque saepe solum,esset perpetuo sua quam vitabilis Ascra,ansa est agricolae Musa docere senis:et fuerat genitus terra,qui scripsit, in illa, intumuit vati nec tamen Ascra suo.quis patriam sollerte magis dilexit Ulixe?hoc tamen asperitas indice docta loci est.non loca, sed mores scriptis vexavit amarisScepsius Ausonios, actaque Roma rea est:falsa tamen passa est aequa convicia mente,obfuit auctori nec fera lingua suo.at malus interpres populi mihi concitat iraminque novum crimen carmina nostra vocat.tam felix utinam quam pectore candidus essem!extat adhuc nemo saucius ore meo.adde quod Illyrica si iam pice nigrior essem,non mordenda mihi turba fidelis erat.molliter a vobis mea sors excepta, Tomitae,tam mites Graios indicat esse viros.gens mea Pacligni regioque domestica Sulmonon potuit nostris lenior esse malis.quem vix incolumi cuiquam salvoque daretis,is datus a vobis est mihi nuper honor.solus adhuc ego sum vestris inmunis in oris,exceptis, siqui munera legis habent.tempora sacrata mea sunt velata corona,publicus invito quam favor inposuit,quam grata est igitur Latonae Delia tellus,erranti tutum quae dedit una locum,tam mihi cara Tomis, patria quae sede fugatistempus ad hoc nobis hospita fida manet,di modo fecissent, placidae spem posset haberepacis, et a gelido longius axe foret.Siquis adhuc usquam nostri non inmemor extat,quidve relegatus Naso, requirit, agam .Caesaribus vitam, Sexto debere salutemme sciat, a superis hic mihi primus erit.tempora nam miserae complectar ut omnia vitae,