Caesaris imperio restituendus eras.ille quidem dixit: sed me iam, Care, nivalisexta relegatum bruma sub axe videt.carmina nil prosunt, nocuerunt carmina quondam,primaque tam miserae causa fuere fugae,at tu, per studii communia foedera sacri,per non vile tibi nomen amicitiae(sic capto Latiis Germanicus hoste catenismateriam vestris adferat ingeniis:sic valeant pueri, votum commune deorum,quos laus formandos est tibi magna datos),quanta potes, praebe nostrae momenta salutiquae nisi mutato nulla futura loco est.Haec tibi mittuntur, quem sum modo carmine questusnon aptum numeris nomen habere meis,in quibus, excepto quod adhuc utcumque valemus,nil, me praeterea quod iuvet, invenies.ipsa quoque est invisa salus, suntque ultima votaquolibet ex istis scilicet ire locis.nulla mihi cura est, terra quo mittar ab ista,hac quia, quam video, gratior omnis erit.in medias Syrtes, mediam mea vela Charybdinmittite, praesenti dum careamus humo.Styx quoque, si quid ea est, bene commutabitur Histro,siquid et inferius quam Styga mundus habet,gramina cultus ager, frigus minus odit hirundo,proxima Marticolis quam loca Naso Getis.talia suscensent propter mihi verba Tomitae,iraque carminibus publica mota meis.ergo ego cessabo numquam per carmina laedi,plectar et incauto semper ab ingenio?ergo ego, ne scribam, digitos incidere cunctor,telaque adhuc demens, quae nocuere, sequor?ad veteres scopulos iterum devertor et illas,in quibus offendit naufraga puppis, aquas?sed nihil admisi, nulla est mea culpa, Tomitae,quos ego, cum loca sim vestra perosus, amo.quilibet excutiat nostri monimenta laboris:littera de vobis est mea questa nihil,frigus et incursus omni de parte timendos