et sensus cum re consiliumque fugit,ipse, precor, quaeras, qua sim tibi parte iuvandus,quoque viam facias ad mea vota vado.O mihi non dubios inter memorande sodales,qui quod es, id vere, Care, vocans, ave!unde saluteris, color hic tibi protinus indexet structura mei carminis esse potest.non quia mirifica est, sed quod non publica certe est:qualis enim cumque est, non latet esse meam.ipse quoque, ut titulum chartae de fronte revellas,quod sit opus, videor dicere posse, tuum.quamlibet in multis positus noscere libellis,perque observatas inveniere notas.proderit auctorem vires, quas Hercule dignasnovimus atque illi, quem canis ipse, pares.et mea Musa potest, proprio deprensa colore,insignis vitiis forsitan esse suis.tam mala Thersiten prohibebat forma latere,quam pulchra Nireus conspiciendus erat.nec te mirari, si sint vitiosa, decebitcarmina, quae faciam paene poeta Getes.a! pudet, et Getico scripsi sermone libellum,structaque sunt nostris barbara verba modis:et placui (gratare mihi) coepique poetaeinter inhumanos nomen habere Getas.materiam quaeris? laudes: de Caesare dixi.adiuta est novitas numine nostra dei.nam patris Augusti docui mortale fuissecorpus, in aetherias numen abisse domos:esse parem virtute patri, qui frena rogatussaepe recusati ceperit imperii:esse pudicarum te Vestam, Livia, matrum,ambiguum nato dignior anne viro:esse duos iuvenes, firma adiumenta parentis,qui dederint animi pignora certa sui.haec ubi non patria perlegi scripta Camena,venit et ad digitos ultima charta meos,et caput et plenas omnes movere pharetras,et longum Getico murmur in ore fuit.atque aliquis scribas haec cum de Caesare, dixit