tranquilli comitem temporis esse fidem.qui quamquam est factis ingens et conditur a tevir tanto quanto debuit ore cani,est tamen ex illo nobis imitabile quiddam,inque fide Theseus quilibet esse potest.non tibi sunt hostes ferro clavaque domandi,per quos vix ulli pervius Isthmos erat:sed praestandus amor, res non operosa volenti.quis labor est puram non temerasse fidem?haec tibi, qui perstas indeclinatus amico,non est quod lingua dicta querente putes.Gallio, crimen erit vix excusabile nobis,carmine te nomen non habuisse meo.tu quoque enim, memini, caelesti cuspide factafovisti lacrimis vulnera nostra tuis.atque utinam rapti iactura laesus amicisensisses ultra, quod quererere, nihil!non ita dis placuit, qui te spoliare pudicaconiuge crudeles non habuere nefas.nuntia nam luctus mihi nuper epistula venit,lectaque cum lacrimis sunt tua damna meis.sed neque solari prudentem stultior ausim,verbaque doctorum nota referre tibi:.finitumque tuum, si non ratione, doloremipsa iam pridem suspicor esse mora.dum tua pervenit, dum littera nostra recurrenstot maria ac terras permeat, annus abit.temporis officium est solacia dicere certi,dum dolor in cursu est et petit aeger opem.at cum longa dies sedavit vulnera mentis,intempestive qui movet illa, novat.adde quod (atque utinam verum tibi venerit omen .)coniugio felix iam potes esse novo.Quo minus in nostris ponaris, amice, libellis,nominis efficitur condicione tui.ast ego non alium prius hoc dignarer honore—est aliquis nostrum si modo carmen honor.lex pedis officio fortunaque nominis obstat,quaque meos adeas est via nulla modos,nam pudet in geminos ita nomen scindere versus,