siccus contempta nave viator eat.qui veniunt istinc, vix vos ea credere dicunt,quam miser est, qui fert asperiora fide!crede tamen; nec te causas nescire sinemus,horrida Sarmaticum cur mare duret hiems,proxima sunt nobis plaustri praebentia formamet quae praecipuum sidera frigus habent.hinc oritur Boreas oraeque domesticus huic estet sumit vires a propiore loco.at Notus, adverso tepidum qui spirat ab axe,est procul et rarus languidiorque venit.adde quod hic clauso miscentur flumina Ponto,vimque fretum multo perdit ab amne suam.huc Lycus, huc Sugaris Peniusque Hypanisque Calesqueinfluit et crebro vertice tortus Halys,Partheniusque rapax, et volvens saxa Cynapseslabitur, et nullo tardior amne Tyras,et tu, femineae Thermodon cognite turmae,et quondam Graiis Phasi petite viris,cumque Borysthenio liquidissimus amne Dyrapseset tacite peragens lene Melanthus iter,quique duas terras, Asiam Cadmique sororem,separat et cursus inter utramque facit,innumerique alii, quos inter maximus omnescedere Danuvius se tibi, Nile, negat,copia tot laticum, quas auget, adulterat undas,nec patitur vires aequor habere suas.quin etiam, stagno similis pigraeque paludi,caeruleus vix est diluiturque color.innatat unda freto dulcis, leviorque marina est,quae proprium mixto de sale pondus habet.si roget haec aliquis cur sint narrata Pedoni,quidve loqui certis iuverit ista modis,detinui dicam curas tempusque fefelli.hunc fructum praesens attulit hora mihi.afuimus solito, dum scribimus ista, dolore,in mediis nec nos sensimus esse Getis.at tu, non dubito, cum Thesea carmine laudes,materiae titulos quin tueare tuae,quemque refers, imitere virum, vetat ille profecto