et tamen haec eadem cum sint, non scripsimus isdem,unaque per plures vox mea temptat opem.an, ne bis sensum lector reperiret eundem,unus amicorum. Brute, rogandus eras ?non fuit hoc tanti, confesso ignoscite, docti:vilior est operis fama salute mea.denique materiam, quam quis sibi fluxerit ipse,arbitrio variat multa poeta suo.Musa mea est index nimium quoque vera malorum.atque incorrupti pondera testis habet.nec liber ut fieret, sed uti sua cuique dareturlittera, propositum curaque nostra fuit.postmodo collectas utcumque sine ordine iunxi:hoc opus electum ne mihi forte putes.da veniam scriptis, quorum non gloria nobiscausa, sed utilitas officiumque fuit.