curando fieri quaedam maiora videmusvulnera, quae melius non tetigisse fuit.mitius ille perit, subita qui mergitur unda,quam sua qui tumidis brachia lassat aquis,cur ego concepi Scythicis me posse carerefinibus et terra prosperiore frui?cur aliquid de me speravi lenius umquam?an fortuna mihi sic mea nota fuit?torqueor en gravius, repetitaque forma locorumexilium renovat triste recensque facit.est tamen utilius, studium cessare meorum,quam, quas admorint, non valuisse preces,magna quidem res est, quam non audetis, amici:sed si quis peteret, qui dare vellet, erat.dummodo non nobis hoc Caesaris ira negant,fortiter Euxinis inmoriemur aquis.Quae tibi quaerebam memorem testantia curamdona Tomitanus mittere posset ager.dignus es argento, fulvo quoque dignior auro,sed te, cum donas, ista iuvare solent.nec tamen haec loca sunt ullo pretiosa metallo:hostis ab agricola vix sinit illa fodi.purpura saepe tuos fulgens praetexit amictus.sed non Sarmatico tingitur illa mari.vellera dura ferunt pecudes, et Palladis utiarte Tomitanae non didicere nurus,femina pro lana Cerealia munera frangit,suppositoque gravem vertice portat aquam.non hic pampineis amicitur vitibus ulmus,nulla premunt ramos pondere poma suo.tristia deformes pariunt absinthia campi,terraque de fructu quam sit amara docet.nil igitur tota Ponti regione sinistri,quod mea sedulitas mittere posset, erat.clausa tamen misi Scythica tibi tela pharetra:hoste precor fiant illa cruenta tuo.hos habet haec calamos, hos haec habet ora libellos,haec viget in nostris. Maxime, Musa locis!quae quamquam misisse pudet, quia parva videntur,tu tamen haec, quaeso, consule missa boni.