cur tamen, hoc aliis tutum credentibus, unus,appellent ne te carmina nostra, rogas?quanta sit in media clementia Caesaris ira,si nescis, ex me certior esse potes.huic ego, quam patior, nil possem demere poenae,si iudex meriti cogerer esse mei.non vetat ille sui quemquam meminisse sodalis,nec prohibet tibi me scribere teque mihi.nec scelus admittas, si consoleris amicum,mollibus et verbis aspera fata leves.cur, dum tuta times, facis ut reverentia talisfiat in Angustos invidiosa deos?fulminis adflatos interdum vivere telisvidimus et refici, non prohibente Iove.nec, quia Neptunus navem lacerarat Ulixis,Leucothea nanti ferre negavit opem.crede mihi, miseris caelestia numina parcunt,nec semper laesos et sine fine premunt.principe nec nostro deus est moderatior ullus:Iustitia vires temperat ille suas.nuper eam Caesar facto de marmore templo,iampridem posuit mentis in aede suae.Iuppiter in multos temeraria fulmina torquet,qui poenam culpa non meruere pati.obruent eum tot saevis deus aequoris undis,ex illis mergi pars quota digna fuit?cum pereant acie fortissima quaeque, vel ipsoiudice delectus Martis iniquus erit.at si forte velis in nos inquirere, nemo estqui se, quod patitur, commeruisse neget.adde quod extinctos vel aqua vel Marte vel igninulla potest iterum restituisse dies.restituit multos aut poenae parte levavitCaesar: et in multis me, precor, esse velit,at tu, cum tali populus sub principe simus,adloquio profugi credis inesse metum?forsitan haec domino Busiride iure timeres,aut solito clausos urere in aere viros,desine mitem animum vano infamare timore,saeva quid in placidis saxa vereris aquis?