ipse ego quod primo scripsi sine nomine vobis,vix excusari posse mihi videor,sed pavor attonito rationis ademerat usum,cesserat omne novis consiliumque malis,fortunamque meam metuens, non vindicis inani,terrebar titulo nominis ipse mei.hactenus admonitus memori concede poëtaeponat ut in chartis nemina cara suis.turpe erit ambobus, longo mihi proximus ususi nulla libri parte legere mei.ne tamen iste metus somnos tibi rumpere possit,non ultra, quam vis, officiosus ero,teque tegam, qui sis, nisi cum permiseris ipse:cogetur nemo munus habere meum.tu modo, quem poteras vel aperte tutus amare,si res est anceps ista, latenter ama.Verba mihi desunt eadem tam saepe roganti,iamque pudet vanas fine carere preces.taedia consimili fieri de carmine vobis,quidque petam cunctos edidicisse reor.nostraque quid portet iam nostis epistula, quamviscera sit a vinclis non labefacta suis.ergo mutetur scripti sententia nostri,ne totiens contra, quam rapit amnis, eam.quod bene de vobis speravi, ignoscite, amici:talia peccandi iam mihi finis erit.nec gravis uxori dicar: quae scilicet in mequam proba tam timida est experiensque parum.hoc quoque, Naso, feres: etenim peiora tulisti.iam tibi sentiri sarcina nulla potest.ductus ab armento taurus detrectat aratrum,subtrahit et duro colla novella iugo:nos, quibus adsuevit fatum crudeliter uti,ad mala iam pridem non sumus ulla rudes,venimus in Geticos fines: moriamur in illis,Parcaque ad extremum qua mea coepit eat.spem iuvat amplecti—quae non iuvat inrita semper—et, fieri cupias siqua, futura putes:proximus huic gradus est bene desperare salutem,seque semel vera scire perisse fide.