utque fui solitus, sedissem forsitan unusde centum iudex in tua verba viris,maior et implesset praecordia nostra voluptas,cum traherer dictis adnueremque tuis.quem quoniam fatum patria vobisque relictisinter inhumanos maluit esse Getas,quod licet, ut videar tecum magis esse, legendasaepe, precor, studii pignora mitte tui,exemploque meo, nisi dedignaris id ipsum,utere, quod nobis rectius ipse dares,namque ego, qui perii iam pridem, Maxime, vobis,ingenio nitor non periisse meo.redde vicem, nec rara tui monimenta laborisaccipiant nostrae, grata futura,manus, dic tamen, o iuvenis studiorum plene meorum,ecquid ab his ipsis admoneare mei.ecquid, ubi aut recitas factum modo carmen amicis,aut, quod saepe soles, exigis ut recitent,quaeror, ut interdum tua mens, oblita quid absit,nescio quid certe sentit abesse sui,utque loqui multum de me praesente solebas,nunc quoque Nasonis nomen in ore tuo est?ipse quidem Getico peream violatus ab arcu(et sit periuri quam prope poena, vides)te nisi momentis video paene omnibus absens.gratia quod menti quolibet ire licet.hac ubi perveni nulli cernendus in urbem,saepe loquor tecum, saepe loquente fruor.tum mihi difficile est, quam sit bene, dicere, quamquecandida iudiciis illa sit hora meis.tum me, siqua fides, caelesti sede receptumcum fortunatis suspicor esse deis.rursus ubi huc redii, caelum superosque relinquo,a Styge nec longe Pontica distat humus,unde ego si fato nitor prohibente reverti,spem sine profectu. Maxime, tolle mihi.Naso suo (posuit nomen quam paene!) sodalimittit ab Euxinis hoc breve carmen aquis,at si cauta parum scripsisset dextra quis esses,forsitan officio parta querella foret.