perfida damnatas Germania proicit hastas.iam pondus dices omen habere meum.crede, brevique fides aderit, geminabit honoremfilius, et iunctis, ut prius, ibit equis.prome, quod inicias umeris victoribus, ostrum:ipsa potest solitum nosse corona caput:scuta sed et galeae gemmis radientur et auro,stentque super vinctos trunca tropaea viros:oppida turritis cingantur eburnea muris,fictaque res vero more putetur agi.squalidus inmissos fracta sub harundine crinesRhenus et infectas sanguine portet aquas,barbara iam capti poscunt insignia regestextaque fortuna divitiora sua,et quae praeterea virtus invicta tuorumsaepe parata tibi, saepe paranda facit,di, quorum monitu sumus eventura locuti,verba, precor, celeri nostra probate fide.Quam legis, unde tibi mittatur epistula, quaeris?hinc, ubi caeruleis iungitur Hister aquis,ut regio dicta est, succurrere debet et auctor,laesus ab ingenio Naso poeta suo.qui tibi, quam mallet praesens adferre salutem,mittit ab hirsutis, Maxime Cotta, Getis.legimus, o iuvenis patrii non degener oris,dicta tibi pleno verba diserta foro.quae quamquam lingua mihi sunt properante per horaslecta satis multas, pauca fuisse queror.plura sed haec feci relegendo saepe, nec umquamnon mihi, quam primo, grata fuere magis,cumque nihil totiens lecta e dulcedine perdant,viribus illa suis, non novitate, placent.felices quibus haec ipso cognoscere in actuet tam facundo contigit ore frui!nam, quamquam sapor est adlata dulcis in unda,gratius ex ipso fonte bibuntur aquae.et magis adducto pomum decerpere ramoquam de caelata sumere lance iuvat.at nisi peccassem, nisi me mea Musa fugasset,quod legi, tua vox exhibuisset opus,