non ego cessavi, nec fecit inertia serum!ultima me vasti sustinet ora freti.dum venit huc rumor properataque carmina fiuntfactaque eunt ad vos, annus abisse potest.nec minimum refert, intacta rosaria primus,an sera carpas paene relicta manu.quid mirum, lectis exhausto floribus horto,si duce non facta est digna corona tuo ?deprecor hoc : vatum contra sua carmina ne quisdicta putet! pro se Musa locuta mea est.sunt mihi vobiscum communia sacra, poetae,in vestro miseris si licet esse choro,magnaque pars animae mecum vixistis, amici:hac ego vos absens nunc quoque parte colo.sint igitur vestro mea commendata favorecarmina, non possum pro quibus ipse loqui,scripta placent a morte fere, quia laedere vivoslivor et iniusto carpere dente solet.si genus est mortis male vivere, terra moratur,et desunt fatis sola sepulchra meis.denique opus curae culpetur ut undique nostrae,officium nemo qui reprehendit erit.ut desint vires, tamen est laudanda voluntas:hac ego contentos auguror esse deos.haec facit ut veniat pauper quoque gratus ad aras,et placeat caeso non minus agna bove.res quoque tanta fuit, quantae subsistere summoAeneadum vati grande fuisset onus.ferre etiam molles elegi tam vasta triumphipondera disparibus non potuere rotis,quo pede nunc utar, dubia est sententia nobis :alter enim de te, Rhene, triumphus adest,inrita motorum non sunt praesagia vatum .danda Iovi laurus, dum prior illa viret.nec mea verba legis, qui sum summotus ad Histrum.non bene pacatis flumina pota Getis:ista dei vox est, deus est in pectore nostro,haec duce praedico vaticinorque deo.quid cessas currum pompamque parare triumphis,Livia? dant nullas iam tibi bella moras.