spectatum vates alii scripsere triumphum;est aliquid memori visa notare manu.nos ea vix avidam vulgo captata per auremscripsimus, atque oculi fama fuere mei.scilicet adfectus similes, aut impetus idemrebus ab auditis conspicuisque venit!nec nitor argenti, quem vos vidistis, et auriquod mihi defuerit, purpuraque illa, queror:sed loca, sed gentes formatae mille figurisnutrissent carmen proeliaque ipsa meum,et regum vultus, certissima pignora mentis,iuvissent aliqua forsitan illud opus.plausibus ex ipsis populi laetoque favoreingenium quodvis incaluisse potest:tamque ego sumpsissem tali clamore vigorem,quam rudis audita miles ad arma tuba.pectora sint nobis nivibus glacieque licebitatque hoc, quem patior, frigidiora loco,illa ducis facies in curru stantis eburnoexcuteret frigus sensibus omne meis.his ego defectus dubiisque auctoribus ususad vestri venio iure favoris opem.nec mihi nota ducum nec sunt mihi nota locorumnomina, materiam non habuere manus.pars quota de tantis rebus, quam fama referreaut aliquis nobis scribere posset, erat?quo magis, o lector, debes ignoscere, si quiderratum est illic praeteritumve mihi.adde quod assidue domini meditata querellasad laetum carmen vix mea versa lyra est.vix bona post tanto quaerenti verba subibant,et gaudere aliquid res mihi visa nova est.utque reformidant insuetum lumina solem,sic ad laetitiam mens mea segnis erat.est quoque cunctarum novitas carissima rerum,gratiaque officio, quod mora tardat,abest, cetera certatim de magno scripta triumphoiam pridem populi suspicor ore legi.illa bibit sitiens lector, mea pocula plenus:illa recens pota est, nostra tepebit aqua.