neve moram timeas, tempus, quod quaerimus, instat,cunctaque laetitiae plena triumphus habet,dum domus et nati, dum mater Livia gaudet,dum gaudes, patriae magne ducisque pater,dum sibi gratatur populus, totamque per urbemomnis odoratis ignibus ara calet,dum faciles aditus praebet venerabile templum,sperandum est nostras posse valere preces,dixit, et aut ille est tenues dilapsus in auras,coeperunt sensus aut vigilare mei.si dubitem, faveas quin his, o Maxime, dictis,Memnonio cycnos esse colore putem,sed neque mutatur nigra pice lacteus humor,nec, quod erat candens, fit terebinthus ebur.conveniens animo genus est tibi, nobile namquepectus et Herculeae simplicitatis habes,livor, iners vitium, mores non exit in altos,utque latens ima vipera serpit humo.mens tua sublimis supra genus eminet ipsum,grandius ingenio nec tibi nomen inest.ergo alii noceant miseris optentque timeri,tinctaque mordaci spicula felle gerant:at tua supplicibus domus est adsueta iuvandis,in quorum numero me, precor, esse velis.’Haec tibi non vanam portantia verba salutemNaso Tomitana mittit ab urbe tuus,utque suo faveas mandat, Rufine, Triumpho,in vestras venit si tamen ille manus.est opus exiguum vestrisque paratibus inpar:quale tamen cumque est, ut tueare, rogo.firma valent per se, nullumque Machaona quaerunt.ad medicam dubius confugit aeger opem.non opus est magnis placido lectore poetis:quamlibet invitum difficilemque tenent,nos, quibus ingenium longi minuere labores,aut etiam nullum forsitan ante fuit,viribus infirmi, vestro candore valemus:quem mihi si demas, omnia rapta putem.cunctaque cum mea sint propenso nixa favore,praecipuum veniae ius habet ille liber.