nomina neu referam longum collecta per aevum,discipulo perii solus ab ipse meo.dum damus arma tibi, dum te, lascive, docemus,haec te discipulo dona magister habet,scis tamen, et liquido iuratus dicere possis,non ine legitimos sollicitasse toros.scripsimus haec illis, quarum nec vitta pudicoscontingit crines nec stola longa pedes,dic, precor, ecquando didicisti fallere nuptas,et facere incertum per mea iussa genus?an sit ab his omnis rigide summota libellis,quam lex furtivos arcet habere viros?quid tamen hoc prodest, vetiti si lege severacredor adulterii composuisse notas?at tu, sic habeas ferientes cuncta sagittas,sic numquam rapido lampades igne vacent,sic regat imperium terrasque coerceat omnisCaesar, ab Aenea qui tibi fratre tuus,effice, sit nobis non inplacabilis ira,meque loco plecti commodiore velit.haec ego visus eram puero dixisse volucri,hos visus nobis ille dedisse sonos .per mea tela, faces, et per mea tela, sagittas,per matrem iuro Caesareumque caput,nil nisi concessum nos te didicisse magistro,Artibus et nullum crimen inesse tuis.utque hoc, sic utinam defendere cetera possem !scis aliud, quod te laeserit, esse, magis,quicquid id est (neque enim debet dolor ipse referri,nec potes a culpa dicere abesse tua)tu licet erroris sub imagine crimen obumbres,non gravior merito iudicis ira fuit.ut tamen aspicerem consolarerque iacentem,lapsa per inmensas est mea pinna vias.haec loca tum primum vidi, cum matre rogantePhasias est telis fixa puella meis.quae nunc cur iterum post saecula longa revisam,tu facis, o castris miles amice meis.pone metus igitur: mitescet Caesaris ira,et veniet votis mollior hora tuis.