dumque parat sacrum, dum velat tempora vittis,dum tardae causas invenit ipsa morae,non ego crudelis, iuvenes, (ignoscite) dixitsacra suo facio barbariora loco.ritus is est gentis, qua vos tamen urbe venitis?quodve parum fausta puppe petistis iter?'dixit, et audito patriae pia nomine virgoconsortes urbis comperit esse suae.alter ut e vobis inquit cadat hostia sacris,ad patrias sedes nuntius alter eat.ire iubet Pylades carum periturus Oresten;hic negat, inque vices pugnat uterque mori.extitit hoc unum, quo non convenerit illis:cetera par concors et sine lite fuit.dum peragunt pulchri iuvenes certamen amorisad fratrem scriptas exarat illa notas.ad fratrem mandata dabat, cuique illa dabantur(humanos casus aspice!) frater erat.nec mora, de templo rapiunt simulacra Dianae,clamque per inmensas puppe feruntur aquas.mirus amor iuvenum . quamvis abiere tot anni,in Scythia magnum nunc quoque nomen habent,’fabula narrata est postquam vulgaris ab illo,laudarunt omnes facta piamque fidem,scilicet hac etiam, qua nulla ferocior ora est,nomen amicitiae barbara corda movet,quid facere Ausonia geniti debetis in urbe,cum tangant duros talia facta Getas?adde quod est animus semper tibi mitis, et altaeindicium mores nobilitatis habent,quos Volesus patrii cognoscat nominis auctor,quos Numa maternus non neget esse suos.adiectique probent genetiva ad nomina Cottae,si tu non esses, interitura domus,digne vir hac serie, lapso succurrere amicoconveniens istis moribus esse puta.Si vacat exiguum profugo dare tempus amico,o sidus Fabiae, Maxime, gentis, ades,dum tibi quae vidi refero, seu corporis umbraseu veri species seu fuit ille sopor.