vos etiam seri laudabunt saepe nepotes,claraque erit scriptis gloria vestra meis.hic quoque Sauromatae iam vos novere Getaeque,et tales animos barbara turba probat,eumque ego de vestra nuper probitate referrem(nam didici Getice Sarmaticeque loqui),forte senex quidam, coetu cum staret in illo,reddidit ad nostros talia verba sonos :‘nos quoque amicitiae nomen, bone, novimus hospes,quos procul a vobis Pontus et Hister habet.est locus in Scythia, Tauros dixere priores,qui Getica longe non ita distat humo.hac ego sum terra (patriae nec paenitet) ortus:consortem Phoebi gens colit illa deam.templa manent hodie vastis innixa columnis,perque quater denos itur in illa gradus,fama refert illic signum caeleste fuisse;quoque minus dubites, stat basis orba dea;araque, quae fuerat natura candida saxi,decolor adfuso tincta cruore rubet.femina sacra facit taedae non nota iugali,quae superat Scythicas nobilitate nurus,sacrifici genus est, sic instituere parentes,advena virgineo caesus ut ense cadat.regna Thoans habuit Maeotide clarus in ora,nec fuit Euxinis notior alter aquis.sceptra tenente illo liquidas fecisse per aurasnescioquam dicunt Iphigenian iter.quam levibus ventis sub nube per aethera vectamcreditur his Phoebe deposuisse locis.praefuerat templo multos ea rite per annos,invita peragens tristia sacra manu:cum duo velifera iuvenes venere carinapresseruntque suo litora nostra pede.par fuit his aetas et amor, quorum alter Orestes,alter erat Pylades :nomina fama tenet, protinus inmitem Triviae ducuntur ad aram,evincti geminas ad sua terga manus,spargit aqua captos lustrali Graia sacerdos,ambiat ut fulvas infula longa comas.