utque iuvent alii, tu debes vincere amicos,uxor, et ad partis prima venire tuas.magna tibi imposita est nostris persona libellis:coniugis exemplum diceris esse bonae.hanc cave degeneres, ut sint praeconia nostravera, vide famae quod tuearis opus.ut nihil ipse querar, tacito me fama queretur,quae debet, fuerit ni tibi cura mei,exposuit memet populo Fortuna videndum,et plus notitiae, quam fuit ante, dedit.notior est factus Capaneus a fulminis ictu .notus humo mersis Amphiaraus equis,si minus errasset, notus minus esset Ulixes:magna Philoctetae vulnere fama suo est.si locus est aliquis tanta inter nomina parvis,nos quoque conspicuos nostra ruina facit,nec te nesciri patitur mea pagina, qua noninferius Coa Bittide nomen habes,quicquid ages igitur, scaena spectabere magna,et pia non paucis testibus uxor eris.crede mihi, quotiens laudaris carmine nostro,qui legit has laudes, an mereare rogat,utque favere reor plures virtutibus istis,sic tua non paucae carpere facta volent.quarum tu praesta ne livor dicere possithaec est pro miseri lenta salute viri.cumque ego deficiam, nec possim ducere currum,fac tu sustineas debile sola iugum.ad medicum specto venis fugientibus aeger:ultima pars animae dum mihi restat, ades;quodque ego praestarem, si te magis ipse valerem,id mihi, cum valeas fortius ipsa, refer.exigit hoc socialis amor foedusque maritum:moribus hoc, coniunx, exigis ipsa tuis.hoc domui debes, de qua censeris, ut illamnon magis officiis quam probitate colas,cuncta licet facias, nisi eris laudabilis uxor,non poterit credi Marcia culta tibi.nec sumus indigni: nec, si vis vera fateri,debetur meritis gratia nulla meis.