sed prius imposito sanctis altaribus ignitura fer ad magnos vinaque pura deos.e quibus ante omnis Augustum numen adoraprogeniemque piam participemque tori.sint utinam mites solito tibi more tuasquenon duris lacrimas vultibus aspiciant.Quam legis a nobis missam tibi. Cotta, salutem,missa sit ut vere pervenitque, precor.namque meis sospes multum cruciatibus aufers,atque sit in nobis pars bona salva facis.cumque labent aliqui iactataque vela relinquant,tu lacerae remanes ancora sola rati.grata tua est igitur pietas, ignoscimus illis,qui cum Fortuna terga dedere fugae,cum feriant unum, non unum fulmina terrent,iunctaque percusso turba pavere solet:cumque dedit paries venturae signa ruinae,sollicito vacuus fit locus ille metu.quis non e timidis aegri contagia vitat,vicinum metuens ne trahat inde malum?me quoque amicorum nimio terrore metuque,non odio, quidam destituere mei.non illis pietas, non officiosa voluntasdefuit: adversos extimuere deos.utque magis cauti possunt timidique videri,sic appellari non meruere mali.aut meus excusat caros ita candor amicos,utque habeant de me crimina nulla,favet, sint hi contenti venia, iactentque licebitpurgari factum me quoque teste suum.pars estis pauci melior, qui rebus in artisferre mihi nullam turpe putastis opem.tunc igitur meriti morietur gratia vestri,cum cinis absumpto corpore factus ero.fallor, et illa meae superabit tempora vitae,si tamen a memori posteritate legar.corpora debentur maestis exsanguia bustis:effugiunt structos nomen honorque rogos.occidit et Theseus et qui comitavit Oresten:sed tamen in laudes vivit uterque suas.