nec nurus Aegypti, nec saeva Agamemnonis uxor,Scyllaque, quae Siculas inguine terret aquas,Telegonive parens vertendis nata figuris,nexaque nodosas angue Medusa comas,femina sed princeps, in qua Fortuna viderese probat et caecae crimina falsa tulit:qua nihil in terris ad finem solis ab ortuclarius excepto Caesare mundus habet,eligito tempus captatum saepe rogandi,exeat adversa ne tua navis aqua.non semper sacras reddunt oracula sortis,ipsaque non omni tempore fana patent,cum status urbis erit, qualem nunc auguror esse,et nullus populi contrahet ora dolor,cum domus Augusti, Capitoli more colenda,laeta, quod est et sit, plenaque pacis erit,tum tibi di faciant adeundi copia fiat,profectura aliquid tum tua verba putes.siquid aget maius, differ tua coepta cavequespem festinando praecipitare meam.nec rursus iubeo dum sit vacuissima quaeras:corporis ad curam vix vacat illa sui.omnia ...........per rerum turbam tu quoque oportet eas.cum tibi contigerit vultum Iunonis adire,fac sis personae, quam tueare, memor.nec factum defende meum; mala causa silenda est.nil nisi sollicitae sint tua verba preces,tum lacrimis demenda mora est, summissaque terraad non mortalis brachia tende pedes.tum pete nil aliud, saevo nisi ab hoste recedam;hostem Fortunam sit satis esse mihi.plura quidem subeunt, sed conturbata timorehaec quoque vix poteris voce tremente loqui.suspicor hoc damno fore non tibi. sentiet illate maiestatem pertimuisse suam.nec, tua si fletu scindentur verba, nocebit:interdum lacrimae pondera vocis habent,lux etiam coeptis facito bona talibus adsithoraque conveniens auspiciumque favens.