Aequor Iasonio pulsatum remige primum,quaeque nec hoste fero nec nive, terra, cares,ecquod erit tempus quo vos ego Naso relinquamin minus hostili iussus abesse loco?an mihi barbaria vivendum semper in ista,inque Tomitana condar oportet humo?pace tua, si pax ulla est tua, Pontica tellus,finitimus rapido quam terit hostis equo,pace tua dixisse velim, tu pessima duropars es in exilio, tu mala nostra gravas.tu neque ver sentis cinctum florente corona,tu neque messorum corpora nuda vides.nec tibi pampineas autumnus porrigit uvas:cuncta sed inmodicum tempora frigus habet,tu glacie freta vincta tenes, et in aequore piscisinclusus tecta saepe natavit aqua.nec tibi sunt fontes, laticis nisi paene marini,qui potus dubium sistat alatne sitim,rara, neque haec felix, in apertis eminet arvisarbor, et in terra est altera forma maris.non avis obloquitur, silvis nisi siqua remotaaequoreas rauco gutture potat aquas,tristia per vacuos horrent absinthia campos,conveniensque suo messis amara loco.adde metus, et quod murus pulsatur ab hoste,tinctaque mortifera tabe sagitta madet,quod procul haec regio est et ab omni devia cursu,nec pede quo quisquam nec rate tutus eat.non igitur mirum, finem quaerentibus horumaltera si nobis usque rogatur humus.te magis est mirum non hoc evincere, coniunx,inque meis lacrimas posse tenere malis,quid facias, quaeris? quaeras hoc scilicet ipsum,invenies, vere si reperire voles.velle parum est: cupias, ut re potiaris, oportet,et faciat somnos haec tibi cura breves,velle reor multos: quis enim mihi tam sit iniquus.optet ut exilium pace carere meum?pectore te toto cunctisque incumbere nerviset niti pro me nocte dieque decet.