hac quoniam careo, tua nunc vicinia praestet,inviso possim tutus ut esse loco.Ecquid ab impressae cognoscis imagine ceraehaec tibi Nasonem scribere verba. Macer?auctorisque sui si non est anulus index,cognitane est nostra littera facta manu?an tibi notitiam mora temporis eripit horum,nec repetunt oculi signa vetusta tui?sis licet oblitus pariter gemmaeque manusque,exciderit tantum ne tibi cura mei.quam tu vel longi debes convictibus aevi,vel mea quod coniunx non aliena tibi est,vel studiis, quibus es, quam nos, sapientius usus,utque decet, nulla factus es Arte nocens.tu canis aeterno quicquid restabat Homero,ne careant summa Troica bella manu.Naso parum prudens, artem dum tradit amandi,doctrinae pretium triste magister habet,sunt tamen inter se communia sacra poetis,diversum quamvis quisque sequamur iter :quorum te memorem, quamquam procul absumus, essesuspicor, et casus velle levare meos.te duce magnificas Asiae perspeximus urbes:Trinacris est oculis te duce visa meis.vidimus Aetnaea caelum splendescere flamma,subpositus monti quam vomit ore Gigans,Hennaeosque lacus et olentis stagna Palici,quaque suis Cyanen miscet Anapus aquis.nec procul hinc nymphe, quae, dum fugit Elidis amnem,tecta sub aequorea nunc quoque currit aqua.hic mihi labentis pars anni magna peracta est.eheu, quam dispar est locus ille Getis!et quota pars haec sunt rerum, quas vidimus ambote mihi iucundas efficiente vias!seu rate caeruleas picta sulcavimus undas,esseda nos agili sive tulere rota,saepe brevis nobis vicibus via visa loquendi,pluraque, si numeres, verba fuere gradu,saepe dies sermone minor fuit, inque loquendumtarda per aestivos defuit hora dies.