conveniens homini est hominem servare voluptas,et melius nulla quaeritur arte favor.quis non Antiphaten Laestrygona devovet? aut quismunifici mores improbat Alcinoi?non tibi Cassandreus pater est gentisve Pheraeae,quive repertorem torruit arte sua:sed quam Marte ferox et vinci nescius armis,tam numquam, facta pace, cruoris amans,adde quod ingenuas didicisse fideliter artesemollit mores nec sinit esse feros,nec regum quisquam magis est instructus ab illis,mitibus aut studiis tempora plura dedit.carmina testantur, quae, si tua nomina demas,Threicium iuvenem composuisse negem;neve sub hoc tractu vates foret unicus Orpheus,Bistonis ingenio terra superba tuo est.utque tibi est animus, cum res ita postulat, armasumere et hostili tingere caede manum,atque ut es excusso iaculum torquere lacertocollaque velocis flectere doctus equi,tempora sic data sunt studiis ubi iusta paternis,atque suis numeris forte quievit opus,ne tua marcescant per inertis otia somnos,lucida Plena tendis in astra via.haec quoque res aliquid tecum mihi foederis affert:eiusdem sacri cultor uterque sumus.ad vatem vates orantia brachia tendo,terra sit exiliis ut tua fida meis.non ego caede nocens in Ponti litora veni,mixtave sunt nostra dira venena manu:nec mea subiecta convicta est gemma tabellamendacem linis imposuisse notam.nec quicquam, quod lege vetor committere, feci:est tamen his gravior noxa fatenda mihi.neve roges, quae sit, stultam conscripsimus Artem;innocuas nobis haec vetat esse manus.ecquid praeterea peccarim, quaerere noli,ut lateat sola culpa sub Arte mea.quicquid id est, habuit moderatam vindicis iram,qui nisi natalem nil mihi dempsit humum,