vera precor fiant timidae praesagia mentis,iustaque quamvis est, sit minor ira dei.Regia progenies, cui nobilitatis origonomen in Eumolpi pervenit usque, Coty,fama loquax vestras si iam pervenit ad auris,me tibi finitimi parte iacere soli,supplicis exaudi, iuvenum mitissime, vocem,quamque potes, profugo (nam potes) adfer opem.me fortuna tibi—de qua quod non queror, hoc est—tradidit, hoc uno non inimica mihi.excipe naufragium non duro litore nostrum,ne fuerit terra tutior unda tua.regia, crede mihi, res est succurrere lapsis,convenit et tanto, quantus es ipse, viro.fortunam decet hoc istam: quae maxima cum sit,esse potest animo vix tamen aequa tuo.conspicitur numquam meliore potentia causa,quam quotiens vanas non sinit esse preces,hoc nitor iste tui generis desiderat, hoc esta superis ortae nobilitatis opus.hoc tibi et Eumolpus, generis clarissimus auctor,et prior Eumolpo suadet Erichthonius.hoc tecum commune deo est, quod uterque rogatisupplicibus vestris ferre soletis opem.numquid erit, quare solito dignemur honorenumina, si demas velle iuvare deos?Iuppiter oranti surdas si praebeat auris,victima pro templo cur cadat icta Iovis?si pacem nullam pontus mihi praestet eunti,irrita Neptuno cur ego tura feram?vana laborantis si fallat vota coloni,accipiat gravidae cur suis exta Ceres?nec dabit intonso iugulum caper hostia Baccho,musta sub adducto si pede nulla fluent.Caesar ut imperii moderetur frena precamur,tam bene quod patriae consulit ille suae.utilitas igitur magnos hominesque deosqueefficit, auxiliis quoque favente suis.tu quoque fac prosis intra tua castra iacenti,o Coty, progenies digna parente tuo.