iam dolor in morem venit meus, utque Caducispercussu crebro saxa cavantur aquis,sic ego continuo Fortunae vulneror ictu,vixque habet in nobis iam nova plaga locum.nec magis assiduo vomer tenuatur ab usu,nec magis est curvis Appia trita rotis,pectora quam mea sunt sene calcata malorum,et nihil inveni, quod mihi ferret opem.artibus ingenuis quaesita est gloria multis:infelix perii dotibus ipse meis.vita prior vitio caret et sine labe peracta est :auxilii misero nil tulit illa mihi.culpa gravis precibus donatur saepe suorum:omnis pro nobis gratia muta fuit.adiuvat in duris aliquos praesentia rebus:obruit hoc absens vasta procella caput.quis non horruerit tacitam quoque Caesaris iram?addita sunt poenis aspera verba meis.fit fuga temporibus levior . proiectus in aequorArcturum subii Pleiadumque minas,saepe solent hiemen placidam sentire carinae:non Ithacae puppi saevior unda fuit.recta fides comitum poterat mala nostra levare:ditata est spoliis perfida turba meis.mitius exilium faciunt loca: tristior istaterra sub ambobus non iacet ulla polis.est aliquid patriis vicinum finibus esse:ultima me tellus, ultimus orbis habet.praestat et exulibus pacem tua laurea. Caesar:Pontica finitimo terra sub hoste iacet.tempus in agrorum cultu consumere dulce est:non patitur verti barbarus hostis humum.temperie caeli corpusque animusque iuvatur:frigore perpetuo Sarmatis ora riget.est in aqua dulci non invidiosa voluptas:aequoreo bibitur cum sale mixta palus.omnia deficiunt. animus tamen omnia vincit:ille etiam vires corpus habere facit,sustineas ut onus, nitendum vertice pleno est,aut, flecti nervos si patiere,