quae tu cum praestes, remo tamen utor in aura,nec nocet admisso subdere calcar equo.Esse salutatum vult te mea littera primuma male pacatis, Attice, missa Getis.proxima subsequitur, quid agas, audire voluntas,et si, quidquid agis, sit tibi cura mei.nec dubito quin sit, sed me timor ipse malorumsaepe supervacuos cogit habere metus,da veniam, quaeso, nimioque ignosce timori.tranquillas etiam naufragus horret aquas.qui semel est laesus fallaci piscis ab hamo,omnibus unca cibis aera subesse putat.saepe canem longe visum fugit agna lupumquecredit, et ipsa suam nescia vitat opem.membra reformidant mollem quoque saucia tactum,vanaque sollicitis incutit umbra metum.sic ego Fortunae telis confixus iniquispectore concipio nil nisi triste meo.iam mihi fata liquet coeptos servantia cursusper sibi consuetas semper itura vias :observare deos, ne quid mihi cedat amice,verbaque Fortunae vix puto posse dari.est illi curae me perdere, quaeque solebatesse levis, constans et bene certa nocet,crede mihi, si sum veri tibi cognitus oris(nec planis nostris casibus esse puter ),Cinyphiae segetis citius numerabis aristas,altaque quam multis floreat Hybla thymis,et quot aves motis nitantur in aere pinnis,quotque natent pisces aequore, certus eris,quam tibi nostrorum statuatur summa laborum,quos ego sum terra, quos ego passus aqua.nulla Getis toto gens est truculentior orbe;sed tamen hi nostris ingemuere malis,quae tibi si memori coner perscribere versu.Uias est fati longa futura mei.non igitur vereor quo te rear esse verendum,cuius amor nobis pignora mille dedit,sed quia res timida est omnis miser, et quia longo esttempore laetitiae ianua clausa meae.