nec Babylon aestum, nec frigora Pontus habebit,calthaque Paestanas vincet odore rosas,quam tibi nostrarum veniant oblivia rerum.non ita pars fati candida nulla mei est.ne tamen haec dici possit fiducia mendaxstultaque credulitas nostra fuisse, cave,constantique fide veterem tutare sodalem,qua licet et quantum non onerosus ero.Condita disparibus numeris ego Naso Salanopraeposita misi verba salute meo.quae rata sit, cupio, rebusque ut comprobet omen,te precor a salvo possit, amice, legi.candor, in hoc aevo res intermortua paene,exigit ut faciam talia vota tuus.nam fuerim quamvis modico tibi iunctus ab usu.diceris exiliis indoluisse meis,missaque ab Euxino legeres cum carmina Ponto,illa tuus iuvit qualiacumque favor;optastique brevem solvi mihi Caesaris iram,quod tamen optari, si sciat, ipse sinat,moribus ista tuis tam mitia vota dedisti,nec minus idcirco sunt ea grata mihi.quoque magis moveare malis, doctissime, nostris,credibile est fieri condicione loci,vix hac invenies totum, mihi crede, per orbem,quae minus Augusta pace fruatur humus,tu tamen hic structos inter fera proelia versuset legis et lectos ore favente probas,ingenioque meo, vena quod paupere manat,plaudis, et e rivo flumina magna facis,grata quidem sunt haec animo suffragia nostro,vix sibi cum miseros posse placere putes,dum tamen in rebus temptamus carmina parvis,materiae gracili sufficit ingenium,nuper, ut huc magni pervenit fama triumphi,ausus sum tantae sumere molis opus.obruit audentem rerum gravitasque nitorque,nec potui coepti pondera ferre mei.illic, quam laudes, erit officiosa voluntas:cetera materia debilitata iacent,