inter confessum dubie dubieque negantemhaerebam, pavidas dante timore notas,exemploque nivis, quam mollit aquaticus Auster,gutta per attonitas ibat oborta genas.haec igitur referens et quod mea crimina primierroris venia posse latere vides,respicis antiquum lassis in rebus amicum,fomentisque iuvas vulnera nostra tuis.pro quibus optandi si nobis copia fiat,tam bene promerito commoda mille precer.sed si sola mihi dentur tua vota, precaborut tibi sit salvo Caesare salva parens.haec ego, cum faceres altaria pinguia ture,te solitum memini prima rogare deos.Accipe conloquium gelido Nasonis ab Histro,Attice, iudicio non dubitande meo.ecquid adhuc remanes memor infelicis amici,deserit an partis languida cura suas?non ita di mihi sunt tristes, ut credere possimfasque putem iam te non meminisse mei.ante oculos nostros posita est tua semper imago,et videor vultus mente videre tuos.seria multa mihi tecum conlata recordor,nec data iucundis tempora pauca iocis,saepe citae longis visae sermonibus horae,saepe fuit brevior quam mea verba dies.saepe tuas venit factum modo carmen ad auriset nova iudicio subdita Musa tuo est.quod tu laudaras, populo placuisse putabam.hoc pretium curae dulce regentis erat.utque meus lima rasus liber esset amici,non semel admonitu facta litura tuo est.nos fora viderunt pariter, nos porticus omnis,nos via, nos iunctis curva theatra locis,denique tantus amor nobis, carissime, semper,quantus in Aeacide Nestorideque fuit.non ego, si biberes securae pocula Lethes,excidere haec credam pectore posse tuo.longa dies citius brumali sidere, noxquetardior hiberna solstitialis erit,