tu quoque magnorum laudes admitte virorum,ut facis, et lapso quam potes affer opem.si bene te novi, si, qui prius esse solebas,nunc quoque es, atque animi non cecidere tui,quo Fortuna magis saevit, magis ipse resistis,utque decet, ne te vicerit illa, caves;et bene uti pugnes, bene pugnans efficit hostis.sic eadem prodest causa nocetque mihi.scilicet indignum, iuvenis carissime, duciste fieri comitem stantis in orbe deae.firmus es, et quoniam non sunt ea, qualia velles,vela regis quassae qualiacumque ratis,quaeque ita concussa est, ut iam casura putetur,restat adhuc umeris fulta ruina tuis.ira quidem primo fuerat tua iusta, nec ipsolenior, offensus qui mihi iure fuit.quique dolor pectus tetigisset Caesaris alti,illum iurabas protinus esse tuum.ut tamen audita est nostrae tibi cladis origo,diceris erratis ingemuisse meis.tum tua me primum solari littera coepitet laesum flecti spem dare posse deum.movit amicitiae tum te constantia longae,ante tuos ortus quae mihi coepta fuit,et quod eras aliis factus, mihi natus amicus,quodque tibi in cunis oscula prima dedi.quod, cum vestra domus teneris mihi semper ab annisculta sit, esse vetus me tibi cogit onus.me tuus ille pater, Latiae facundia linguae,quae non inferior nobilitate fuit,primus ut auderem committere carmina famaeimpulit: ingenii dux fuit ille mei.nec quo sit primum nobis a tempore cultuscontendo fratrem posse referre tuum.te tamen ante omnis ita sum conplexus, ut unusquolibet in casu gratia nostra fores,ultima me tecum vidit maestisque cadentesexcepit lacrimas Aethalis Ilva genis:cum tibi quaerenti, num verus nuntius esset,attulerat culpae quem mala fama meae,