at mihi Sauromatae pro Caesaris ore videnditerraque pacis inops undaque vincta gelu.si tamen haec audis et vox mea pervenit istuc,sit tua mutando gratia blanda loco.hoc pater ille tuus primo mihi cultus ab aevo,siquid habet sensus umbra diserta, petit.hoc petit et frater, quamvis fortasse vereturservandi noceat ne tibi cura mei.tota domus rogat hoc, nec tu potes ipse negareet nos in turbae parte fuisse tuae.ingenii certe, quo nos male sensimus usos,Artibus exceptis, saepe probator eras.nec mea, si tantum peccata novissima demas,esse potest domui vita pudenda tuae.sic igitur vestrae vigeant penetralia gentis,curaque sit superis Caesaribusque tui .mite, sed iratum merito mihi, numen adora,eximat ut Scythici me feritate loci.difficile est, fateor, sed tendit in ardua virtus,et talis meriti gratia maior erit.nec tamen Aetnaeus vasto Polyphemus in antroaccipiet voces Antiphatesve tuas,sed placidus facilisque parens veniaeque paratus,et qui fulmineo saepe sine igne tonat,qui cum triste aliquid statuit, fit tristis et ipse,cuique fere poenam sumere poena sua est.victa tamen vitio est huius clementia nostro,venit et ad vires ira coacta suas.qui quoniam patria toto sumus orbe remoti,nec licet ante ipsos procubuisse deos,quos colis, ad superos haec fer mandata sacerdos,adde sed et proprias ad mea verba preces.sic tamen haec tempta, si non nocitura putabis.ignosces. timeo naufragus omne fretum.Maxime, qui claris nomen virtutibus aequas,nec sinis ingenium nobilitate premi,culte mihi—quid enim status hic a funere differtsupremum vitae tempus adusque meae,rem facis, amictum non aversatus amicum,qua non est aevo rarior ulla tuo.